- CESSATIO ab opere
- CESSATIO ab operein Feriis Gentilium, praeter sacra, sollennis fuit. Hanc ob rem, in iis imperandis, ut litibus et iurgus abstineretur, per praeconem edici solitum, Cicero testis est, de Divinat. l. 1. Quo respiciens Ovidius, Fastor. l. 1. v. 73. ubi de feriis Calend. Ianuarii agit,Lite vacent aures, insanaque protinus absintIurgia, differ opus livida lingua tuum.Unde et lIvius, in primis, quae Romae per 8. dies habebantur, lectisterniss, iurgiis ac litibus temperatum dicit, l. 5. c. 13. Quibus verbis iudiciales maxime disceptationes istiusmodi tern pore fuisse prohibitas, nemini non liquet. Praesertim vero Messivis feriis, Vindemialibusque, lites et res iudiciariae apud Veteres forô cessêre. Hinc Iuliô mense, Plin. Iun. l. 8. Ep. 21. Iuliô et Augustô, Seneca Apocolocynth. lites maxime interquievisse, scribunt. Idem tempus Statius innuit, l. 4. Sylv. 4. v. 39.Certe iam Latiae non miscent iurgia Leges,Et pacem piger annus habet, messesque reversaeDimisêre forum, nec iam tibi turba reorumVestibulo, querulique rogant exire clientes,Cessat Centeni moderati iudicis hasta.Id quod differre vel proferre res vulgo dictum, Senec. de Brev. vitae, c. 7. Tacitus, Annal. l. 2. Seneca ubi supra: cum contra res, denuo agi coeptae, rediisse dicerentur. Plautus Captivis, Actu 1. Sc. 1. v. 17. ubi Parasitus,Prolatis rebus Parasiti venatieiSumus: quando res redierint, MolossiciOdiosicique et multum incommodistici.Vide Iac. Ouzelium, Animadvers. ad Octavium Minucii Fel. p. 7. et 8. Sed et ab aliis operibus negotiisque non minus cessatum est. Quod testatur Sext. Pomponius, l. 14. Praeciamitatores, inquiens, vel ---- Praeclamitatores dicuntur, qui Flaminibus Diali, Quirinali, Martiali, antecedentes exclamant, Fertis publicus ut homines abstineant se opere, quia his opus facientem videre, irreligiosum est. Et rursum, Praecias dicebant, qui a Flaminibus praemittebantur, ut denuntient opsicibus, Manum abstinerent ab opere. Quapropter, ut etiam Servius adnotat Georgic. l. 1. Pontifices sacrificaturi, praemittere Calatores suos solebant, ut sicubi vidissent Opifices adsidentes, opus fieri prohiberent, ne pro negotio suo et ipsorum oculos et Deorum ceremonias attaminarent: Feriae enim Dorum operae creditae sunt, etc. Vide Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. purior. c. 2. §. 22. et infra, ubi de Sabbatho, Septimo die, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.